8 823 views

Diego Collado. Ars grammaticae Iaponicae linguae. Gramatica de la lingua Japon.
Диего Кольадо. Грамматика Японского Языка.

ARS
GRAMMATICAE
IAPONICAE
LINGVAE.
IN GRATIAM ET ADIVTORIVM
eorum, qui prædicandi Euangelij causa ad
Iaponiæ Regnum se voluerint conferre.

Composita, & Sacræ de Propaganda Fide Congregationi
dicata à Fr. Didaco Collado Ordinis Prædicatorum
per aliquot annos in prædicto Regno
Fidei Catholicæ propagationis
Ministro.

EVNTES IN VNIVERSVM MVNDVM PRÆDICATE EVANGELIVM OMNI CREATVRÆ
R O M Æ,
Typis & impensis Sac. Congr. de Propag. Fide.
MDCXXXII.
SVPERIORVM PERMISSV.
Imprimatur si placet Reuerendiss. P. M. S. Pal. Apost.
A. Episc. Vmbriaticen. Vicesg.
Imprimatur
Fr. Nicolaus Riccardius S. Pal. Apost. Magister,
Ordinis Prædicatorum.

Prologus ad lectorem.
De nomine & eius declinatione, & genere.
De pronomine.
De pronomine secundæ personæ scilicet ego &c.
De pronomine secundæ personę: scilicet Tu, tui, tibi, &c.
De pronomine tertiæ personæ, scilicet ille, illa, illud.
De pronominibus relatiuis.
De formatione verborum, & coniugationibus.
De Pręterito imperfecto, perfecto, & plusquam perfecto.
De futuro primæ coniugationis.
Imperatiuum primæ coniugationis.
Optatiuum primæ coniugationis.
Subiunctiuum primæ coniugationis affirmatiuæ.
Infinitiuum.
Prima coniugatio negatiua.
Secunda coniugatio affirmatiua.
Secunda coniugatio negatiua.
Tertia coniugatio affirmatiua.
Tertia coniugatio negatiua.
Coniugatio verbi substantiui negatiui.
De Particulis conditionalibus.
De verbo potentiali.
Verba irregularia quo ad coniugationes.
De verbo adhuc, & de eius formatione & differentijs.
De aliquibus verbis quæ de se habent honorem determinatum.
Aduertentiæ circa coniugationes verborum.
De Adverbiis.
Caput primum.
De aduerbijs locorum.
Aduerbia ad causam interrogandum & responendum.
Aduerbia temporis.
Aduerbia negandi.
Aduerbia affirmandi.
Adverbia comparatiua.
Aduerbia superlatiua.
Aduerbia intensionis & exaggerationis.
Aduerbia congregandi.
Aduerbia concludendi, & aduertendi.
De Præpositionibus casuum.
De coniunctionibus & diuisionibus.
De interiectione.
De sintaxi, & casibus, quos regunt verba.
De Arithmetica Iaponiæ & materia numerorum, in quibus hoc opus hic labor.
Aliquæ regulæ coniugationum in scriptura librorum.
Errata.
3 A2
PROLOGVS AD LECTOREM.
Et aduertentiæ aliquæ pro Iaponicæ linguæ perfecta pronuntiatione.

Etsi quondam à principio plantationis Orthodoxæ fidei nostræ in Regno Iaponico, composita fuerit quædam ars grãmaticæ linguæ prædictæ a P. Ioanne Rodriguez Societatis Iesu; quia tamen raro res in sua prima conditione perfectæ lumen aspiciunt, & aliàs, ob temporum diuturnitatem, vix aliquam copiam prædictæ artis est iam inuenire: Visum est mihi, aliquale Deo, & ministris fidei propagationis (quæ sine linguæ instrumento non potest esse) obsequium præstiturum, si extractis ab arte prædicta necessarijs (sunt enim multa) & relictis, quæ peritis in prædicta lingua talia non probantur; additis etiam ijs, quæ experientia, & vsu, lectioneque continua librorum, Deo largiente (qui dat verbum Euangelizantibus) sum adeptus, in compendium alarè, & sub breuitate redigerem præcepta omnia quæ ad eruditè vtendum lingua Iaponica, prædicatoribus (pro quibus labor est assumptus) sunt necessaria. Quia verò simul cum præceptis, & regulis, expedit exempla, in quibus prædicta regulæ verificantur ponere; libuit etiam ad maiorem discipulorum consolationem & iuuamen non solum hoc; sed etiam exemplorum omnium declarationem in lingua Latina (quæ inter Theologos est cõmunior) adiungere, quo nihil a magistro restet amplius desiderandum. Et si verò ea omnia, quæ tam in hac arte; quàm in Dictionario (quod, Deo dante, quanto citius in lucem edere gestio) continentur meo iuditio sint satis limata, & secura, quibus fiducialiter quiuis vti potest; Examini tamen, & iuditio melius sentientium subiecta esse volo, vt fidei prædicatio ab eruditiore lingua, fructuosior euadat.

Quando duæ vocales immediate coniunguntur in aliquo vocabulo linguæ Iaponicæ; non pronunciantur sicut in Latina valeo, aut in Hispanica vaca, sed vtraque integra per se profertur, v,a; v,o; v,i.

Litera, s, pronuntiatur sicut, sç, v.g. susumùru, sçusçumùru.

Litera, j, pronunciatur blande, sicut in lingua Lusitanica joaõ, &, judeo.

4 Litera x, pronunciatur etiam blande sicut in lingua Lusitanica queixumes.

Quando supra literam, o, fuerit hoc signum ^ pronunciatur, ô, ac si esset, ou, labijs quasi iunctis, & ore penè clauso: v.g. búppô.

Quando verò supra o, fuerit hoc signum, v, vel, ó, pronunciatur ore aperto, & ac si essent duæ literae, oo, v.g. tènxó, vel gacuxǒ.

Si vero prædicta signa, fuerint supra ú, pronuntiatur ǔ, detentum, ac si essent duo, v.g. Tàifú, Aiaǔ.

Quando fuerit hoc signum ~ super aliquã literam ex vocalibus debet proferri sicut, n; sed non in integrum, sed cursim & leniter v.g. vãga.

Qe, &, qi, scribuntur absque, u, quia quando, u, sequitur post, q, vel post, c, utraque integrè pronunciatur absque sinalepha v.g. quõdai, quàinìn:

Quando post, g, sequitur, u, & postea immediatè alia vocalis e, vel, i, pronunciatur sicut in lingua Hispanica, v.g. guenin; si vero litera, i, ponatur immediate post, g, absque, v, pronunciatur sicut Italicè, giorno, v.g. Xitãgi.

Litera, z, pronunciatur ea vi, qua in lingua Hispaniæ, Zumbar, v.g. mizu.

Si verò fuerint duo, zz, violentiùs feriuntur, v.g. mizzu.

Quando fuerint duo, tt, xx, zz, qq, cq, ij, pp; vtrumque opportet ferire vt fit perfecta pronunciatio, & vis significationis percipiatur: nam v.g. mizu, significat mel; & mizzu, significat aquam: vnde si eadem, vel violentia, aut lenitate vtrumque pronunties vel aquam tantum, vel mel solùm tibi proferent.

Quando, ch, anteponitur vocali, pronunciatur sicut Hispanice, chimenea: v.g. fochó.

Si vero, nh, anteponatur vocali, pronunciatur sicut Hispanicè, maña, v.g. nhuva.

Litera, f, in aliquibus Iaponiæ prouincijs pronunciatur sicut in lingua Latina; in alijs autem ac si esset, h, non perfectum: sed quodam medium inter, f, &, h, os & labia plicando, & claudendo, sed non integrum, quod vsu facilè compertum erit: v.g. fito.

Quando, tç, in aliquo vocabulo fuerit (quod est valde frequens) orare debet discipulus Deum, vt ei venas pronuntiationis aperiat 5 quia est difficilis, & in nulla lingua alia, est talem pronuntiationem inuenire: non enim pronunciatur vt tç, aut ut t, uel, c, solùm, sed uiolenter percutiendo lingua dentes, ita ut utraque litera, &, t, &, ç, & plus, ç, quàm, t, feriri uideantur: u.g. tçùtçùmu.

Litera, r, pronunciatur blandè & leniter ubicumque inueniatur, siue sit in principio, siue in medio uocabuli; u.g., ranguió, cutabirùru.

Ya, ye, yo, yu, pronunciantur sicut in lingua Hispanica.

Quando à Iaponijs pronunciantur uocabula finita in, i, uel v, uix percipitur litera finalis a tyronibus: u.g. qui audit, gozàru, putat se audiuisse, gozàr, & qui audiuit fitòtçu, credit se solum audiuisse, fitòtç, & cum audit, àxi no fàra, percipit solum, àx no fàra.

Quando uocabulo finito in uocali subsequitur incipiens in consonanti, præcipuè si sit, b, uel, s, inter ipsam uocalem, & consonantem, pronunciatur litera n, sed non perfecta; sed lenis: u.g. sònõ gotòqu.

Circa uocabulorum accentus magnam adhibui curam, ut illos signis suis proprijs locis supra literas in quibus accentus fieri debent, adaptatis, sensus & sententia loquentis percipiatur: u.g. qèi xèi, habet accentum in utroque, èè. fibicàxi, habet in prima, i, & in, a, & idem in dictionario seruabitur ordo, notando accentus ea perfectione, qua summa cum diligentia potui percipere, si in aliquo sum deceptus, paratus sum corrigi; ea uerò quæ diminute fuerint dicta, uel desuerint, tam in arte; quàm in dictionario; cum facile sit addere; à doctiore supplebuntur, qui tertiam artem, & secundum dictionarium aggredietur: ego enim ne à patre familias & Domino Deo nostro reprehenderer, talentum nolui habere repositum in sudario, sed duobus, alia saltim duo superlucrari, & cooperari saluti Iaponiorum; non solùm prædicando, sed præhendo prædicatoribus, si possem instrumenta linguæ, & præcipuè modo ut possint illam extra Iaponiam addiscere: cum propter instantem persequutionem in Iaponia uix sit hoc possibile. Vale & uiue felix lector. Matriti die 30 Aug. Ann. 1631.

6 In hac arte Grammaticæ seruauimus ordinem, quem peritus Antonius Nebrissensis, & alij seruarunt in suis linguæ Latinæ, per partes, videlicet Orationis, nempe Nomen, Pronomen, &c.
De nomine & eius declinatione, & genere.

Diego Collado. Ars grammaticae Iaponicae linguae. 1632
Tagged on:                                                                             

Залишити відповідь

7 visitors online now
7 guests, 0 members
All time: 12686 at 01-05-2016 01:39 am UTC
Max visitors today: 15 at 01:56 pm UTC
This month: 30 at 08-16-2017 07:40 am UTC
This year: 62 at 03-12-2017 08:20 pm UTC
Read previous post:
AMERIGO VESPUCCI. THE LETTERS AND OTHER DOCUMENTS ILLUSTRATIVE OF HIS CAREER.

AMERIGO VESPUCCI. THE LETTERS AND OTHER DOCUMENTS ILLUSTRATIVE OF HIS CAREER. Америго Веспуччи. Письма и другие документы, описывающие его жизненный...

ALONZO ENRIQUEZ DE GUZMAN. BOOK OF THE LIFE AND ACTS.

ALONZO ENRIQUEZ DE GUZMAN. BOOK OF THE LIFE AND ACTS. BOOK OF THE LIFE AND ACTS OF DON ALONZO ENRIQUEZ...

Close